# Neuropathia 44

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/44

Succorum animalium vehiculum primarium est aqua mera elementaris: quae quidem per se spectata simplex est, neque mutabilis secundum sua elementa *, saltem ulla vi, quae in corpore animali queat exerceri; estque eadem in omnibus corporibus organicis, tam plantis quam animalibus. Solae igitur particulae ab aqua hac diversae, quas heterogeneas uno vocabulo postmodum vocitare liceat, in praedictis succis eas subiêre mutationes, quibus ex peregrinis inquilini facti sunt. Harum mutationum primarias quasdam hic loci memorabimus, eas duntaxat seligentes, quas propositioni quam probandam suscepimus illustrandae, & stabiliendae conducere existimamus; conclusionem qua possumus ratiocinii severitate elicituri. Primum igitur particulae succorum animalium heterogeneae aqueo suo vehiculo permistae et implicitae, viscerum, vasorumque actione, admodum attenuantur, et comminuuntur. Hoc ex eo manifeste patet, quod homo sola farina cereali 6 Vide Boerhav. Chemiam. xli reali, & aqua nutriri, et sustentari possit.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
