# Neuropathia 48

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/48

Denique quum homo vario Google xliv vario alimenti genere vescatur, multaque ingerat, et rite concoquat, quae extra corpus difficulter admodum misceri intime queant, carnes nempe, pisces, ova, panem, butyrum, caseum, oleum, &c. unumquodque autem animale liquidum aequabile sit, uniusque modi; manifestum est particulas singula liquida constituentes, vi organorum vitalium, permisceri quam penitissime, heterogeneis tum inter se mutuo, tum cum fluido suo vehiculo arcte unitis, et quadam cohaesionis vi junctis manentibus. Quum igitur hae mutationes ingestorum vi corporis animati peragi debeant, ut singuli succi boni fiant, et sanitatis functionibus rite obeundis idonei; et quidem certo gradii, qualis corporis cujusque singularis constitutioni exquisite conveniat; rectae rationis legibus consentaneum est inde inferre, mutationes eas imperfecte fieri in iis corporibus, quorum virtus concoctrix debilitata est, et imminuta; xlv minuta; id est particulas succorum in istiusmodi corporum canalibus fluentium aequo minus attenuari, et comminui: rotundari, et expoliri; compingi, et densari; minusque intime inter se misceri, et uniri.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
