# Neuropathia 49

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/49

Ponamus igitur cruditatem humorum modo definitam cum nervini systematis universali debilitate in uno eodemque homine conjungi, contendo inde futurum, ut liquida in vasis omnium exilissimis fluentia nimis aquea et tenuia, principiis animalibus paucioribus praedita, et proinde effoeta, nimis mobilia et dissipabilia reddantur. Quod probare aggredior modo sequenti. Quum nervinum systema, quod motus muscularis in animali corpore principium et fons est, debilitatum supponitur cordis systoleet arteriarum proinde diastole (haec enim illi proportionata est) inertius languidiusque exercebitur; humoresque ideo lentius, tardiusque per vasa omnia propellentur. Verum non solum vis Dogle xlvi vis urgens, sed et sanguinis quoque momentum imminuetur, utpote qui propter coctionis defectum minus aequo densus, et ponderosus conficitur, ut supra demonstratum est. Porro propter crudam, quae supponitur, sanguinis indolem, plurimae ejusdem particulae non satis attenuatae seu comminutae, nec satis rotundatae seu laevigatae, fluxui per vasa exilia non satis reddentur idoneae; majoremque facient resistentiam impellenti potentiae; qui tertius imminutae propulsionis humorum fons.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
