# Neuropathia 56

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/56

Spiritus igitur degeneres in cerebri cortice jugiter separabuntur; et alimentorum in viis primis coctio imperfecte jugiter, et mendose exercebitur: et quo haec mendosior et imperfectior, eo spiritus magis degeneres fient; eoque laxior et imbecillior evadet cerebri nervorumque tonus; quia cerebrum et nervi ab his solis nutriuntur, iisdemque perpetuo alluuntur, penetrantur et macerantur: Quo vero tum cerebri nervorumque tonus, tum spirituum crasis magis corrumpatur, eo rursus imperfectius alimentorum digestio procedet. Porro, quum supra demonstratum fuerit posita humorum cruditate generali, et nervorum debilitate, particulas succorum heterogeneas minus quam par est attenuatas, minus politas et rotundatas, minusque liii minusque compactas et densatas, nimis magna copia in iis vasculis, quae inter amplissima et exilissima mediae capacitatis sunt, morari, utpote tum ad motum fluxumque ineptiores, tum debilius propulsas; adeoque in visceribus, quae permeant, obstructionibus concinnandis viam sternere, eorumque functiones laedere; quo crudior erit succorum indoles, eo in visceribus chylo conficiendo famulantibus, hepate puta, liene, pancreate, glandulis mesentericis, aliisque obstructiones crebriores fient et pertinaciores: eoque ipsa ineptiora reddentur quae bono chylo faciendo debitam opem ferant: et vicissim quo crebriores et magis confirmatae sint hae obstructiones, eo crudior fiet chylus, utpote eo majori viscerum memoratorum efficaciae parte privatus. Pari ratione iisdemque de causis obstructiones etiam in cerebro fiant necesse est, quae quo majores, eo spirituum bonorum ibidem separationi magis obstabunt byGoe liv stabunt: et vicissim quo pejores spiritus in cerebro secernuntur, eo erit viscus illud obstructionibus magis obnoxium, propter succorum cruditatem a statu morboso nervorum et spirituum pendentem.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
