Latin
6
Malcolm Flemyng, Neuropathia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec dubito quin plurima hodie intra privatos parietes lateant, quae, si in vulgus ederentur, magno mortalibus usui forent: Idque non raro hac de causa fieri credo, quod scilicet, qui haec callent, conscii sint, se non adeo ornate scribere posse, ac ipsi cuperent. Si vero usquam, certe in arte medica praepostea haecce verecundia damnosa, et proinde vituperanda est. Quum enim ea accurata et indefessa diligentia, qua morborum eventus etiam minutissimi observati notentur, et acri, limatoque judicio, quo eorundem causae et naturae investigentur, et remedia iis pellendis aptissima eligantur; imprimis promoveatur: Morbique, ut verissime apud Celsum empirici, non eloquentia, sed remediis curentur, multoties evenit dotes modo memoratos cum scribendi iii bendi facultate in uno eodemque homine non coire.