Latin
60
Malcolm Flemyng, Neuropathia 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus factis, literas hasce, quae in majorem quam putaveram molem crevere, claudam et obsignabo. Hypochondriacos et hystericas, si confirmata fuerit labes, morbi acuti, sive epidemici, sive intercurrentes rarius aggrediuntur. Hoc ex eo sit, quod in illis fibrae laxae debilesque sint, succique crudi, motusque humorum languidior, atque adeo minor calor corporis summatim considerati quam in sanitate: Contra in hisce liquida exaltentur fibraeque rigescant ultra sanitatis modum, majorque calor in corpore exoriatur Ivii tur propter validiorem humorum per vasa propulsionem. Sunt igitur morbi, quos tracto, acutis ex diametro oppositi.