# Neuropathia 7

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/7

Ita illi, penes quos sunt optima librorum conficiundorum adversaria, saepe nolunt chartae calamum admovere; dum interea ii, qui scribendi facultate pollent, nimis curta materiae supellectile non raro instructi, voluminibus inutiliter operosis et eruditis rempublicam medicam gravant. Hoc tibi, vir celeberrime, si cui ali, notissimum certe est, qui tot volumina, tanta animi intentione, et tanto cum fructu perlegisti. Quorsum vero, jure roges, haec ad te? dicam excusantis esse memet, qui scriptorum medicorum numerum augere ausus fuerim. De morbo Hypochondriaco tractatum aliquem edere statui, hac potissimum ratione ductus, quod, cum graviora quaedam ejus symptomata a meipso aliena non fuerint, multum operae in eo investigando, tum optimorum autorum lectione, tum meditatione, et observatione practica, per duodecim, yGoogl et amplius annos collocaverim. Quin et putavi, proprii forte incepti amore transversus actus, me de obscura illa, et multiformi labe quaedam posse tradere, quae aliis, quod sciam, indicta, etiam lectu non prorsus indigna forent. Non is sum, qui me Sydenhamum, Mandevilium, Blackmorium, aliosque tum mortuos, tum adhuc viventes, qui eandem materiem diligenter tractarunt, vel superaturum, vel aequaturum sperem.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
