# Neuropathia 72

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/72

Quum igitur causae quaedam Ixviii quaedam morbis hypochondriacis hystericisque viam sternant, quae sanguinem caeterosque humores adeo non viscidiores tenacioresque reddunt, ut revera dissolvant et tenuent; videtur sequi legitima conclusione eorundem tenacitatem, utcunque saepe in Pathematis hisce reperiatur; semper tamen (etiam extra ultima eorum stadia supra memorata) locum non habere: et proinde iis essentialia, si accurate velimus loqui, habenda non esse. Secundo; non pauca sunt morborum, de quibus agitur, phaenomena constantissima, quae generali succorum lentori, et visciditati adeo non congruunt, ut toto, quod aiunt, coelo distent. Hujusmodi sunt promptus nimis et exquisitus doloris et voluptatis sensus: cogitatio velox et versatilis; impatientia; affectus levibus causis excitabiles; inconstantia; ingenium acre et venetrans; oogle Ixix penetrans; aliaque similis notae. Quid quaeso commercii, quid affinitatis interest inter haec, et inertem hebetemque, et proinde minus mobilem succorum omnis generis visciditatem?

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
