Latin
73
Malcolm Flemyng, Neuropathia 73
Unproofread scanNot analysed yet
Respondebitur fortasse secundum laudati, viri mentem haec ex eo produci, quod stamina minima, seu nervi in hisce morbis ita sunt comparati, ut minutis vibrationibus, tremulisque motibus levi nimis de causa cieri queant, vel aetheri Newtoniano, oscillationum earum causae immediatae, ut ipse sentire videtur, facilius, quam par est, morigerantes, vel succorum eos undique ambientium et alluentium acrimonia vellicati, et in tales reciprocationes acti. Sed responsum hocce, quo congruenter cum authoris nostri sententia, melius excogitare non possum, facili negotio retunditur et profligatur. Etenim cum solida stamina in morbis hisce aequo laxiora, minusque elastica ipse statuat, omnesque consentiant, qui fieri potest lxxii strent, velociores etiam motus corporeos iis respondentes, quamdiu anima cum corpore unitur, postulant. Ex iis, quae jam dicta sunt, si nos rationem recte subducimus, concludere licet theoriam in tractatu de morbo Anglico traditam sequentibus laborare incommodis.