# Neuropathia 74

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/74

Primo quum autor succos in hisce affectibus (absolute et generaliter loquens) semper viscidos nimis et tenaces esse pronunciet, ultimis stadiis exceptis, si intelligat succos omnis generis, tum eos, qui in vasis maximis, tum qui in minimis continentur, falsum asserit, nisi falsa sit illa propositio quam me supra demonstrasse puto. Si vero eos tantum humores intelligat, qui majores canales implent, et qui vena secta educi queunt sensibusque objici, utique parum accurate agit hos ab illis non distinguens: tum praetermittit indicare nimiam tenuiIxxiii tenuitatem liquidorum vascula exilissima permeantium, quam morbis hisce propriam esse docui. Porro dubitari merito potest num illi ipsi succi, qui in majoribus tubis circumfluunt, in hisce pathematis semper nimis spissi sint nec ne, etiam extra ultima eorum stadia; dubitandi causae jam traditae. Haec fere sunt, vir celeberrime, quae de morbis hisce in Britannia nostra adeo frequentibus in praesenti dicenda habui; quibus tum quaedam breviter et obscurius in tractatu metrico suggesta illustrari possent, tum placita nostra cum aliorum opinionibus pugnantia defenderentur. Olim forte, modo vitam et vires Deus dederit, nec ampla satis observationum supellex defuerit, eandem materiam fusius retractabo.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
