Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 79
Unproofread scanNot analysed yet
Anglicus unde etiam affectus persaepe vocatur;
Qui cerebrum diae sedem rationis, et ipsos
Instrumenta voluptatum, saevique doloris
Occupat imprimis exilia stamina nervos;
Inde omnes animi vires sternensque domansque.
Quo magis arride nostris conatibus aequa!
Dum quibus horrendae pestis tribuatur origo
Seminibus: qualis morbi natura profundi:
Quam varias fallax species, vultusque minaces
Induat: et quid opis promittant arte medentes
Eruere; et fidis praeceptis tradere nitor:
Ex castis sophiae penetralibus omnia promens.
Tu qui carminibus nostris, Lantone, solebas
AEquior esse; decus gentis columenque vetustae:
Cui pietas, et prisca fides; animusque Britanno
Dignus; et in tantis opibus moderatio rara;
Grandiaque ingenium capiens, facundaque lingua:
Qui nive candidius pectus geris; et bonitate