# Neuropathia 80

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/80

Extensa genus humanum complecteris omne:
Ne medicum Arctoi vatis contemne laborem!
Quo tibi dilectis concivibus utilis esse
Nititur: aerumnasque aegris depellere magnas
Corporibus, quae suffundunt foedantque nigrore
Vitam omnem, miscentque veneno gaudia quaeque
Sic, Benedicte, tibi pro votis omnia fiant!
Sic morbi semper maneas immunis avari!
Sic et fida comes, quae nusquam defuit ante,
Haereat assidue lateri tibi Coesia Pallas!
Ergo age, si ad notas paulum secedere musas
Nunc vacet, arrectas aures adhibe, vacuasque:
Nec bona conanti pudeat favisse poetae.
Principio, liquida ut clueat Doctrina, sciendum
Magnam illam cerebri molem, niveaeque medullae,
Concava quae interni capitis loca totius opplet;
Inque globi effingit crani juncta ossa figuram;

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
