Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 81
Unproofread scanNot analysed yet
Sic fabricatam esse et structam mira ratione, ut
Vitalis quae pars rivi tenuissima longe,
Mobiliorque fluit, reliquo et mage pura liquore,
Vi cordis projecta, et molli appressa cerebro,
Mille per anfractus, invisibilesque meatus
In cava nervorum tandem colata feratur.
Inde fluens intra tubulos refluensque minutos,
Ictibus atque ortus proprios persaepe lacessens
Sensum omnem motumque homini ciet; omnia
rerum
Menti offert simulacra modis variantia miris;
Atque animi affectus idem liquor excitat omnes.
Hinc meminere homines rerum facile anteactarum
60 Hinc pulchra evadunt magnis ratione pares disQui quoniam longe pulcherrima cuncta animalis Munera obit; quaeque a plantarum stirpe virenti Secernunt, removentque procul genus omne animantum; Spiritus hinc doctis animalis rite vocatur.