# Neuropathia 82

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/82

Hoc placitum nuper nonnulli insurgere contra
Coepêre; et falsis freti rationibus ipsos
Haud bene contendunt dici cava corpora nervos;
A cerebroque per hos nullum transire liquorem.
Nimirum quia non oculis ea cernere possunt,
Quae, si certo essent, visum tamen effugere ipsum
Deberent, aciemque humanam fallere longe,
Inventis utcunque sit haec munita dioptris.
Hi Chordarum instar nervos celeri undique motu
Corporibus pulsos statuunt, tremuloque cieri;
Percussumque ipsis pariter trepidare cerebrum.
Hinc sentire volunt hominem; quin et ratione
Pollere; atque artus varios hinc inde movere,
Nescio quo tractis vibratisve impete fibris:
Sanguinis aut crassi loca per diversa cerebri
Impulsu fluxuque, et multiplices maeandros:
Absque ope laudati fluidi, tenuisve liquoris.
At male: nam quo vibrari queat impete pulsus

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
