# Neuropathia 83

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/83

Humidus, et molli laxus compagine nervus?
Praeterea tenui spolietur parte necesse est
Per caecos cerebri trusa, exilesque meatus
Tortilibus textos vasis, vitale fluentum.
Hanc autem trahere in se, et transmittere nervos
Omnino vero simile, atque probabile constat.
Pars etenim cerebri exterior, cinerisque colorem
Subfusci referens, et cortex nomine dictus,
In dura, et nivea finitur ubique medulla;
Exsuccis mage quae struitur, fibrisque coactis
At nervi exoriuntur ab hac, fiuntque medulla;
Et sic compositi corpus diduntur in omne.
Caetera de genere hoc pleno sermone quotannis
Eloquio pariter fulgens, et Apollinis arte,
Explicat, et suavi stabilit Boerhavius ore:
Dulce decus medicique Chori, gentisque Batavae:
Carmine quae possunt vix ennarrier apte;
Barbariem propter vocum et rerum novitatem.
Summatim tetigisse, et perstrinxisse satis sit.
Spirus

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
