Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 84
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus hic firmo si fiat rite cerebro;
Nervisque exceptus sanis fluitet, validisque;
Tunc hominem omnino recte sentire necesse est:
Tune ratione uti sana datur, atque serena:
Tunc alacri gaudere animo, firmoque vigere:
Et bene, constanterque omnis pulcherrima vitae
Munera obire: fruique anima feliciter usque:
Ut cujusque finit fabrica, et nativa animi vis:
Sint reliquae imbelles licet omni in corpore
partes:
Sint externa etiam quamvis male prospera cuncta.
Daedala vero animae si haec instrumenta laborent,
Officiis et laesa modo fungantur inerti;
Omnia contingunt contraria: nubila mens est:
Deprimitur moerore animus, turpique timore:
Toedet et ingratae spatium decurrere vitae:
Sint reliquae stabiles licet omni in corpore partes: Sint externa etiam quamvis felicia cuncta.