Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 90
Unproofread scanNot analysed yet
Materies licet has attingat sana habilisque:
Ut cuivis perpendenti liquido pateat res.
His fundamentis stabilitis, nonne videre est
Subtilem valde encephali, celeremque liquorem,
Ipsius male si peragatur coctio prima,
Aut cerebrum imbelli fuerit compagine laxum,
Aut eadem imprimis, quod saepius, utraque fiant,
Degenerem, crudumque diu fieri, et fluitare
Posse, licet reliqui succi bene conficiantur;
Vel vitio tantum exiguo leviterque laborent?
Quin et, cunctorum cum sit tenuissimus idem,
Quamvis morbosus fuerit, tamen omnia vasa,
Quae quemvis alium admittunt, capiuntque liquorem,
Transibit facile, et tardabitur obice nullo;
Atque adeo nullas turbas, nullosque tumultus
In liquidis faciet crassis, vasisque alienis.
At vero in cerebrum, et nervos cum venerit ipsos
Mendosus
dibzy G Google