Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 92
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea longo si duret tempore labes,
Debilitabitur ulterius, languensque fatiscet
Daedala nervorum, et teneri structura cerebri:
Nimirum quoniam a crudo, vapidoque liquore
Nutritum debent omnem trahere, atque alimenta.
Omni etenim momento animali in corpore vivo
Extenduntur, et elongantur tenuia vasa,
Vi propulsorum jugi distracta liquorum:
Diductis hinc a se partibus attenuantur:
Finesque Avulsi franguntur, et abraduntur;
In cute squamarum forma specieque cadentes,
Aeris attactu desiccati, atque coacti:
Interne vero liquidis mixti abripiuntur.
Ast interstitia, et defectus inde relictos
Non alius supplere liquor, sarcireve possit,
Quam qui eadem penetrans pertransit et alluit
usque.
Nervi igitur tenues nimirum, et molle cerebrum
Nutrioogl Nutritum a propriis liquidis quaerunt, capiuntque; His etenim mage nequaquam subtilia dantur. 260 Ast eadem vero male cocta, et inertia si sint, Debiliter compingantur, laxeque necesse est, Queis nervi constant structi, cerebrumque elementa:
Proptereaque ipsis robur virtusque fatiscat.
Atque haec multiplicis morbi, et valde fugiendi
Principia et Causae. Tribuerunt nomina inepta,
In maribusque hypocondriacum dixere medentes;
Hystericum vero in foemellis nominitarunt:
Scilicet ex uno morbo binos facientes;
Ignari labis naturae, et originis altae.
Ejus enim sedes primaria viscere in ullo
Chylifici ventris non est stabilita profecto:
Immeritoque uteros medici culpant muliebres.
Ast solium in cerebro, et nervis liquidoque locavit Nervoogle