# Liber Primus 1.228-271

Manilius, Liber Primus, Lines 1.228-1.271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-primus/1.228

quodsi plana foret tellus, semel orta per omnem
deficeret pariter toti miserabilis orbi.
sed quia per teretem deducta est terra tumorem,
his modo, post illis apparet Delia terris
exoriens simul atque cadens; quia fertur in orbem
ventris et acclivis pariter declivia iungit
atque alios superat gyros aliosque relinquit.
ex quo colligitur terrarum forma rotunda.
hanc circum variae gentes hominum atque ferarum
aeriaeque colunt volucres. pars eius ad arctos
eminet, austrinis pars est habitabilis oris
sub pedibusque iacet nostris supraque videtur
ipsa sibi fallente solo declivia longa
et pariter surgente via pariterque cadente.
hanc ubi ad occasus nostros sol aspicit ortus,
illio orta dies sopitas excitat urbes
et cum luce refert operum vadimonia terris;
nos in nocte sumus somnosque in membra vocamus.
pontus utrosque suis distinguit et alligat undis.
hoc opus immensi constructum corpore mundi
membraque naturae diversa condita forma
aeris atque ignis terrae pelagique iacentis
vis animae divina regit, sacroque meatu
conspirat deus et tacita ratione gubernat
mutuaque in cunctas dispensat foedera partes,
altera ut alterius vires faciatque feratque,
[255] summaque per varias maneat cognata figuras.
nunc tibi signorum lucentis undique flammas
ordinibus certis referam, primumque canentur
quae media obliquo praecingunt ordine mundum
solemque alternis vicibus per tempora portant
atque alia adverso luctantia sidera mundo;
omnia, quae possis caelo numerare sereno;
e quibus et ratio fatorum ducitur omnis,
ut sit idem mundi primum quod continet arcem.
aurato princeps Aries in vellere fulgens
respicit admirans aversum surgere Taurum
summisso vultu Geminos et fronte vocantem.
quos sequitur Cancer, Cancrum Leo, Virgo Leonem.
aequato tum Libra die cum tempore noctis
attrahit ardenti fulgentem Scorpion astro.
in cuius caudam contento dirigit arcu
mixtus equo volucrem missurus iamque sagittam.
tum venit angusto Capricornus sidere flexus;

---

Manilius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius1.html.
