# Liber Primus 1.361-404

Manilius, Liber Primus, Lines 1.361-1.404. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-primus/1.361

tum vicina ferens nixo vestigia Tauro
Heniochus studio mundumque et nomen adeptus,
quem primum curru volitantem Iuppiter alto
quadriiugis conspexit equis caeloque sacravit.
hunc subeunt Haedi claudentes sidere pontum,
nobilis et mundi nutrito rege Capella,
cuius ab uberibus magnum ile ascendit Olympum.
lacte fero crescens ad fulmina vimque tonandi;
hanc ergo aeternis merito sacravit in astris
Iuppiter et caeli caelum mercede rependit.
Pleiadesque Hyadesque feri pars utraque Tauri
in boream scandunt. haec sunt aquilonia signa.
aspice nunc infra solis surgentia cursus,
quae super exustas labuntur sidera terras
quaeque inter gelidum Capricorni sidus et axe
imo subnixum vertuntur lumina mundum,
altera pars orbis sub quis iacet invia nobis
ignotaeque hominum gentes nec transita regna,
commune ex uno lumen ducentia sole
diversasque umbras laevaque cadentia signa
et dextros ortus caelo spectantia verso.
nec minor est illis mundus nec lumine peior,
nec numerosa minus nascuntur sidera in orbem.
cetera non cedunt; uno vincuntur in astro,
[385] Augusto, sidus nostro quod contigit orbi,
Caesar nunc terris, post caelo maximus auctor.
cernere vicinum Geminis licet Oriona,
in magnam caeli tendentem bracchia partem
nec minus extento surgentem ad sidera passu,
singula fulgentis umeros cui lumina signant
et tribus obliquis demissus ducitur ensis.
at caput Orion excelso immersus Olympo
per tria subducto signatur lumina vultu,
non quod clara minus, sed quod magis alta recedunt.
hoc duce per totum decurrunt sidera mundum.
subsequitur rapido contenta Canicula cursu,
qua nullum terris violentius advenit astrum
nec gravius cedit; nunc horrida frigore surgit,
nunc vacuum soli fulgentem deserit orbem:
sic in utrumque movet mundum et contraria reddit.
hanc qui surgentem, primo cum redditur ortu,
montis ab excelso speculantur vertice Tauri,
eventus frugum varios et tempora dicunt,
quaeque valetudo veniat, concordia quanta;

---

Manilius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius1.html.
