Latin
Lines 1.498-1.543
Manilius, Liber Primus 1.498-543
Not analysed yet
cur eadem aestivas exornant sidera noctes
semper et hibernas eadem, certamque figuram
cuisque dies reddit mundo certamque relinquit?
iam tum, cum Graiae verterunt Pergama gentes,
Arctos et Orion adversis frontibus ibant,
haec contenta suos in vertice flectere gyros,
ille ex diverso vertentem surgere contra
obvius et toto semper decurrere mundo.
temporaque obscurae noctis deprendere signis
iam poterant, caelumque suas distinxerat horas.
quot post excidium Troiae sunt eruta regna!
quot capti populi! quotiens fortuna per orbem
servitium imperiumque tulit varieque revertit!
Troianos cineres in quantum oblita refovit
imperium! fatis Asiae iam Graecia pressa est.
saecula dinumerare piget, quotiensque recurrens
lustrarit mundum vario sol igneus orbe.
omnia mortali mutantur lege creata,
nec se cognoscunt terrae vertentibus annis
exutas variam faciem per saecula gentes.
at manet incolumis mundus suaque omnia servat,
quae nec longa dies auget minuitque senectus,
nec motus puncto curvat cursusque fatigat:
idem semper erit, quoniam semper fuit idem.
non alium videre patres aliumve nepotes
aspicient: deus est, qui non mutatur in aevo.
[524] numquam transversas solem decurrere ad Arctos
nec mutare vias et in ortum vertere cursus
auroramque novis nascentem ostendere terris,
nec lunam certos excedere luminis orbes
sed servare modum, quo crescat quove recedat,
nec cadere in terram pendentia sidera caelo
sed dimensa suis consumere tempora signis:
non casus opus est, magni sed numinis ordo.
haec igitur texunt aequali sidera tractu
ignibus in varias caelum laqueantia formas.
altius his nihil est; haec sunt fastigia mundi;
publica naturae domus his contenta tenetur
finibus amplectens pontum terrasque iacentis.
omnia concordi tractu veniuntque caduntque,
qua semel incubuit caelum versumque resurgit.
ipse autem quantum convexo mundus Olympo
obtineat spatium, quantis bis sena ferantur
finibus astra, docet ratio, cui nulla resistunt
claustra nec immensae moles, ceduntque recessus,
omnia succumbunt, ipsum est penetrabile caelum.