# Liber Primus 1.544-588

Manilius, Liber Primus, Lines 1.544-1.588. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-primus/1.544

nam quantum a terris atque aequore signa recedunt,
tantum bina patent. quacumque inciditur orbis
per medium, pars efficitur tum tertia gyri,
exiguo dirimens solidam discrimine summam.
summum igitur caelum bis bina refugit ab imo
astra, <e> bis senis ut sit pars tertia signis.
sed quia per medium est tellus suspensa profundum,
binis a summo signis discedit et imo.
hinc igitur quodcumque supra te suspicis ipse,
qua per inane meant oculi quaque ire recusant.
[554] binis aequandum est signis, sex tanta rotundae
efficiunt orbem zonae, qua signa feruntur
bis sex aequali spatio texentia caelum.
nec mirere vagos partus eadem esse per astra
et mixtum ingenti generis discrimine fatum,
singula cum tantum teneant tantoquo ferantur
tempore; sex tota surgentia sidera luce
* * * * * * *
restat ut aetherios fines tibi reddere coner
filaque dispositis vicibus comitantia caelum
per quae dirigitur signorum flammeus ordo.
[circulus a summo nascentem vertice mundum
permeat Arctophylaca petens per terga draconis]
circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton
sexque fugit solidas a caeli vertice partes.
alter ad extremi decurrens sidera Cancri,
in quo consummat Phoebus lucemque moramque
tardaque per longos circumfert lumina flexus,
aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu
temporis et titulo potitur metamque volantis
solis et extremos designat fervidus actus
et quinque in partes aquilonis distat ab orbe.
tertius in media mundi regione locatus
ingenti spira totum praecingit Olympum
parte ab utraque videns axem, quo limite Phoebus
componit paribus numeris noctemque diemque
veris et autumni currens per tempora mixta,
cum medium aequali distinguit limite caelum
[581] quattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.
proximus hunc ultra brumalis nomine limes
ultima designat fugientis limina solis
invidaque obliqua radiorum munera flamma
dat per iter minimum nobis; sed finibus illis,
quos super incubuit, longa stant tempora luce,
vixque dies transit candentem extenta per aestum,
bisque iacet binis summotus partibus orbis.

---

Manilius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius1.html.
