# Liber Primus 1.675-728

Manilius, Liber Primus, Lines 1.675-1.728. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-primus/1.675

sic per tres gyros inflexus ducitur orbis
rectaque devexo fallit vestigia clivo;
nec visus aciemque fugit tantumque notari
mente potest, sicut cernuntur mente priores,
sed nitet ingenti stellatus balteus orbe
insignemque facit caelato lumine mundum
et ter vicenas partes patet atque trecentas
in longum; bis sex latescit fascia partes,
quae cohibet vario labentia sidera cursu.
alter in adversum positus succedit ad Arctos
et paulum a boreae gyro sua fila reducit
transitque inversae per sidera Cassiepiae.
inde per obliquum descendens tangit Olorem
aestivosque secat fines Aquilamque supinam
temporaque aequantem gyrum zonamque ferentem
Solis equos inter caudam, qua Scorpius ardet,
extremamque Sagittari laevam atque Saglttam.
inde suos sinuat flexus crura pedesque
Centauri alterius rursusque ascendere caelum
[694] incipit Argivumque Ratem per aplustria summa
et medium mundi gyrum Geminosque per ima
signa secat, subit Heniochum, teque, unde profectus,
Cassiepia, petens super ipsum Persea transit
orbemque ex illa coeptum concludit in ipsa
trisque secat medios gyros et signa ferentem
partibus e binis, quotiens praeciditur ipse.
nec quaerendus erit: visus incurrit in ipsos
sponte sua seque ipse docet cogitque notari.
namque in caeruleo candens nitet orbita mundo
ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac veluti virides discernit semita campos,
quam terit assiduo renovans iter orbita tractu;
[inter divisas aequalibus est via partis]
ut freta canescunt sulcum ducente carina
accipiuntque viam fluctus spumantibus undis,
quam tortus verso movit de gurgite vertex,
candidus in nigro lucet sic limes Olympo
caeruleum findens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubila circinat Iris,
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum nova per caecam mirantur lumina noctem
inquiruntque sacras humano pectore causas,
num se diductis conetur solvere moles
segminibus, raraque labent compagine rimae
admittantque novum laxato tegmine lumen; --
[724] quid sibi non timeant, magni cum vulnera caeli
conspiciant, feriatque oculos iniuria mundi? --
an coeat mundus, duplicisque extrema cavernae
conveniant caelique oras et sidera iungant,
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuram faciens mundi, stipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagine versus
in cuneos alti cogat fundamina caeli.

---

Manilius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius1.html.
