Latin
Lines 1.180-1.226
Manilius, Liber Quartus 1.180-226
Not analysed yet
hos habet hoc studium, postes ornare superbos
pellibus et captas domibus praefigere praedas
et pacare metu silvas et vivere rapto.
sunt quorum similis animos nec moenia frenent,
sed pecudum mandris media grassentur in urbe
et laceros artus suspendant fronte tabernae
luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur.
ingenium ad subitas iras facilisque recessus
aequale et puro sententia pectore simplex.
At quibus Erigone dixit nascentibus aevum
ad studium ducet mores et pectora doctis
artibus instituet, nec tam compendia census
quam causas viresque dabit perquirere rerum.
illa decus linguae faciet regnumque loquendi
atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta
quamvis occultis naturae condita causis.
hinc et scriptor erit velox, cui littera verbum est
quique notis linguam superet cursimque loquentis
excipiat longas nova per compendia voces.
in vitio bona sunt: teneros pudor impedit annos,
magnaque naturae cohibendo munera frenat
ora magisterio nodisque coercita Virgo.
nec fecundus erit (quid mirum in virgine?) partus.
Librantes noctem Chelae cum tempore lucis
per nova maturi post annum munera Bacchi
mensurae tribuent usus ac pondera rerum
et Palamedeis certantem viribus ortum,
qui primus numeros rebus, qui nomina summis
imposuit certumque modum propriasque figuras.
hic etiam legum tabulas et condita iura
noverit atque notis levibus pendentia verba,
et licitum sciet, et vetitum quae poena sequatur,
perpetuus populi privato in limine praetor.
non alio potius genitus sit Servius astro,
qui leges proprias posuit, cum iura retexit.
denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum
et rectoris egens, diriment examina Librae.
Scorpios armata violenta cuspide cauda,
qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit,
rimatur terras et sulcis semina miscet,
in bellum ardentis animos et Martia castra
efficit et multo gaudentem sanguine mentem
nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis
pax agitur: capiunt saltus silvasque peragrant,
nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferarum,
nunc caput in mortem vendunt et funus harenae,
atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt.