# Liber Quartus 1.662-710

Manilius, Liber Quartus, Lines 1.662-1.710. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quartus/1.662

huc varias pestes diversaque monstra ferarum
congessit bellis natura infesta futuris.
horrendos angues habitataque membra veneno
et mortis pastu viventia, crimina terrae,
et vastos elephantas habet, saevosque leones
in poenas fecunda suas parit horrida tellus
et portentosos cercopum ludit in ortus
ac sterili peior siccas infestat harenas,
donec ad Aegypti ponat sua iura colonos.
inde Asiae populi divesque per omnia tellus:
auratique fluunt amnes gemmisque relucet
pontus, odoratae spirant medicamina silvae:
India notitia maior, Parthique vel orbis
alter, et in caelum surgentis moenia Tauri
totque illum circa diverso nomine gentes
ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes
Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti.
[aequora et extremum Propontidos Hellespontum]
hanc Asiae metam posuit natura potentis.
quod superest Europa tenet, quae prima natantem
fluctibus excepitque Iovem taurumque resolvit,
ponere passa suos ignes, onerique iugavit.
ille puellari donavit nomine litus
et monumenta sui titulo sacravit amoris.
maxima terra viris et fecundissima doctis
artibus: in regnum florentes oris Athenae;
Sparta manu, Thebae divis, et rege vel uno
princeps Pella domus, Troiani gratia belli;
Thessalia Epirosque potens vicinaque ripa
Illyris, et Thrace Martem sortita colonum,
et stupefacta suos inter Germania partus;
Gallia per census, Hispania maxima bellis;
Italia in summa, quam rerum maxima Roma
imposuit terris caeloque adiungitur ipsa.
Hos erit in fines orbis pontusque vocandus,
quem deus in partes per singula dividit astra
ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem
et proprias gentes atque urbes addidit altas,
in quibus assererent praestantis sidera vires.
ac, velut humana est signis discripta figura,
et, quamquam communis eat tutela per omne
corpus, et in proprium divisis artubus exit
(namque Aries capiti, Taurus cervicibus haeret,
bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro,
te scapulae, Nemeaee, vocant teque ilia, Virgo,
Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat,
et femina Arcitenens, genua et Capricornus amavit,
cruraque defendit Iuvenis, vestigia Pisces),
sic alias aliud terras sibi vindicat astrum.

---

Manilius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius4.html.
