Latin
Lines 1.755-1.799
Manilius, Liber Quartus 1.755-799
Not analysed yet
Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus
sub Geminis te, Phoebe, colit; vos Thracia, fratres,
ultimus et sola vos tranans colit Indica Ganges.
ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:
hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris
Idaeae matris famulus regnoque feroci
Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia dives
te colit et Macetum tellus, quae vicerat orbem.
Virgine sub casta felix terraque marique
est Rhodos, hospitium recturi principis orbem,
tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est,
cum caperet lumen magni sub Caesare mundi;
Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura,
Arcades antiqui celebrataque Caria fama.
quod potius colat Italiam, si seligat, astrum
quam quod cuncta regit, quod rerum pondera novit,
designat summas et iniquum separat aequo,
tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?
Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma
orbis et imperium retinet discrimina rerum,
lancibus et positas gentes tollitque premitque,
qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem
et propriis frenat pendentem nutibus orbem.
inferius victae sidus Carthaginis arces
et Libyam Aegyptique latus donataque rura
Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris
eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas
Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras.
Cnosia Centauro tellus circumdata ponto
paret, et in geminum Minois filius astrum
ipse venit geminus. celeris hinc Creta sagittas
asserit intentosque imitatur sideris arcus.
insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem
subsequitur Triviae sub eodem condita signo,
proximaque Italiae tenui divisa profundo
ora paris sequitur leges nec sidere rupta est.
tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente
est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,
Hispanas gentes et quot fert Gallia dives;
teque feris dignam tantum, Germania, matrem
asserit ambiguum sidus terraeque marisque
aestibus assiduis pontum terrasque sequentem.
sed Iuvenis nudos formatus mollior artus
Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in arces>
et Cilicum gentes vicinaque Caribus arva.