# Liber Quartus 1.800-847

Manilius, Liber Quartus, Lines 1.800-1.847. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quartus/1.800

Piscibus Euphrates datus est, ubi <ab> his ope sumpta
cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis,
et Tigris et rubri radiantia litora ponti.
magna iacet tellus magnis circumdata ripis
Parthis et <a> Parthis domitae per saecula gentes,
Bactraque <et> Aethiopes, Babylon et Susa Ninosque,
nominaque innumeris vix complectenda figuris.
Sic divisa manet tellus per sidera cuncta,
e quibus in proprias partes sunt iura trahenda;
namque eadem, quae sunt signis, commercia servant,
utque illa inter se coeunt odioque repugnant,
nunc adversa polo, nunc et coniuncta trigono,
quaeque alia in varios affectus causa gubernat,
sic terrae terris respondent, urbibus urbes,
litora litoribus, regnis contraria regna;
sic erit et sedes fugienda petendaque cuique,
sic speranda fides, sic et metuenda pericla,
ut genus in terram caelo descendit ab alto.
Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio
nomine, quod certos quasi delassata per annos
non numquam cessant sterili torpentia motu.
scilicet immenso nihil est aequale sub aevo
perpetuosque tenet flores unumque tenorem,
mutantur sed cuncta die variantque per annos;
et fecunda suis absistunt frugibus arva
continuosque negant partus effeta creando,
rursus quae fuerant steriles ad semina terrae
post nova sufficiunt nullo mandante tributa.
concutitur tellus validis compagibus haerens
subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso
et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet
nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,
humani generis cum solus constitit heres
Deucalion scopuloque orbem possedit in uno.
nec non, cum patrias Phaethon temptavit habenas,
arserunt gentes timuitque incendia caelum
fugeruntque novas ardentia sidera flammas
atque uno metuit condi natura sepulcro.
in tantum longo mutantur tempore cuncta
atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo
signa quoque amittunt vires sumuntque receptas.
causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris
orba sui fratris noctisque immersa tenebris,
cum medius Phoebi radios intercipit orbis
nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen,
haec quoque signa suo pariter cum sidere languent
incurvata simul solitoque exempta vigori
et velut elatam Phoeben in funere lugent.

---

Manilius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius4.html.
