# Liber Quartus 1.848-895

Manilius, Liber Quartus, Lines 1.848-1.895. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quartus/1.848

ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa
dixere antiqui. pariter sed bina laborant,
nec vicina loco sed quae contraria fulgent,
sicut Luna suo tum tantum deficit orbe
cum Phoebum adversis currentem non videt astris.
nec tamen aequali languescunt tempore cuncta,
sed modo in affectus totus producitur annus,
nunc brevius lassata manent, nunc longius astra
exceduntque suo Phoebeia tempora casu.
atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur
impleruntque suos certa statione labores
bina per adversum caelum fulgentia signa,
tum vice bina labant ipsis haerentia casus,
quae prius in terras veniunt terrasque relinquunt,
sidereo non ut pugnet contrarius orbi
sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,
amissasque negant vires, nec munera tanta
nec similis reddunt noxas. locus omnia vertit.
Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem
scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
'conditur en' inquit 'vasto natura recessu
mortalisque fugit visus et pectora nostra,
nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione videri.'
quid iuvat in semet sua per convicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus invidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?
perspicimus caelum, cur non et munera caeli?
<mens humana potest propria discedere sede> 876a
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire
pendentis tractus et toto vivere in orbe.
[quanta et pars superet rationem discere noctis]
iam nusquam natura latet; pervidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus genitique accedimus astris.
an dubium est habitare deum sub pectore nostro
in caelumque redire animas caeloque venire,
utque sit ex omni constructus corpore mundus
aeris atque ignis summi terraeque marisque
hospitium menti totum quae infusa gubernet,
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat
dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis
exemplumque dei quisque est in imagine parva?

---

Manilius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius4.html.
