# Liber Quartus 1.896-935

Manilius, Liber Quartus, Lines 1.896-1.935. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quartus/1.896

an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
in terra vel mersa vadis, vel in aere pendent,
omnibus una quies venter<que Venusque voluptas,
mole valens sola corpus> censumque per artus, 899a
et, quia consilium non est, et lingua remissa.
unus <in> inspectus rerum viresque loquendi
ingeniumque capax variasque educitur artes
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem
erectus capitis victorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque aspectat Olympum
inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in alvo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.
huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis
quam pecudum mortes aviumque attendere cantus?
atque ideo faciem caeli non invidet orbi
ipse deus vultusque suos corpusque recludit
volvendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque videntis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse vocat nostros animos ad sidera mundus
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi parvo in pectore vires:
quod valet, immensum est. sic auri pondera parvi
exsuperant pretio numerosos aeris acervos;
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est;
parvula sic totum pervisit pupula caelum,
quoque vident oculi minimum est, cum maxima cernant;
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.
materiae ne quaere modum, sed perspice vires,
quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia vincit.
ne dubites homini divinos credere visus,
iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen,
maius et Augusto crescet sub principe caelum.

---

Manilius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius4.html.
