# Liber Quartus 1.93-136

Manilius, Liber Quartus, Lines 1.93-1.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quartus/1.93

quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix virtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit;
nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis,
sed vaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius, et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos
fortunaeque vices. permiscet saepe ferarum
corpora cum membris hominum: non seminis ille
partus erit; quid enim nobis commune ferisque,
quisve in portenti noxam peccarit adulter?
astra novant formas caelumque interserit ora.
denique, si non est, fati cur traditur ordo,
cunctaque temporibus certis ventura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
virtutemve suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas
quod non arbitrio veniunt sed semine certo,
gratia nec levior tribuetur dulcibus escis
quod natura dedit fruges, non ulla voluntas.
sic hominum meritis tanto sit gloria maior
quod caelo laudem debent, rursusque nocentis
oderimus magis in culpam poenasque creatos.
nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
[quod quoniam docui, superest nunc ordine certo
caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo
tramite pendentem valeant ad sidera vatem]
Nunc tibi signorum mores summumque colorem
et studia et varias artes ex ordine reddam.
Dives fecundis Aries in vellera lanis
exutusque novis rursum spem semper habebit,
naufragiumque inter subitum censusque beatos
crescendo cadet et votis in damna feretur,
in vulgumque dabit fructus et mille per artes
vellera diversos ex se parientia quaestus:
nunc glomerare rudis nunc rursus solvere lanas,
nunc tenuare levi filo nunc ducere telas,
nunc emere et varias in quaestum vendere vestes,
quis sine non poterant ullae subsistere gentes
vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet
asseruit Pallas manibus dignumque putavit,
seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho.

---

Manilius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius4.html.
