# Liber Quintus 1.1-45

Manilius, Liber Quintus, Lines 1.1-1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quintus/1.1

Hic alius finisset iter signisque relatis
quis adversa meant stellarum numina quinque
quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis
non ultra struxisset opus, caeloque rediret
ac per descensum medios percurreret ignes
Saturni, Iovis et Martis Solisque, sub illis
post Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem.
me properare etiam mundus iubet omnia circum
sidera vectatum toto decurrere caelo,
cum semel aetherios ausus conscendere currus
summum contigerim sua per fastigia culmen.
hinc vocat Orion, magni pars maxima caeli,
et ratis heroum, quae nunc quoque navigat astris,
Fluminaque errantis late sinuantia flexus
et biferum Cetos squamis atque ore tremendo
Hesperidumque vigil custos et divitis auri
et Canis in totum portans incendia mundum
araque divorum, cui votum solvit Olympus;
illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos
Heniochusque memor currus plaustrique Bootes
atque Ariadnaeae caelestia dona coronae,
victor et invisae Perseus cum falce Medusae
Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus,
quaque volat stellatus Equus celerique Sagittae
Delphinus certans et Iuppiter alite tectus,
ceteraque in toto passim labentia caelo.
quae mihi per proprias vires sunt cuncta canenda
quid valeant ortu, quid cum merguntur in undas,
et quota de bis sex astris pars quaeque reducat.
Vir gregis et ponti victor, cui parte relicta
nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa,
Colchidos et magicas artes qui visere Iolcon
Medeae iussit movitque venena per orbem,
nunc quoque vicinam puppi, ceu naviget, Argo
a dextri lateris ducit regione per astra.
sed tum prima suos puppis consurgit in ignes,
quattuor in partes cum Corniger extulit ora.
illa quisquis erit terris oriente creatus,
rector erit puppis clavoque immobilis haerens
mutabit pelago terras ventisque sequetur
fortunam totumque volet tranare profundum
classibus atque alios menses altumque videre
Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem.

---

Manilius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius5.html.
