# Liber Quintus 1.135-182

Manilius, Liber Quintus, Lines 1.135-1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quintus/1.135

hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantur
suspensa ad strepitus levibusque obnoxia causis.
his etiam ingenita est visendi ignota cupido,
ut nova per montes quaerunt arbusta capellae,
semper et ulterius pascentes tendere gaudent.
Taurus, in aversos praeceps cum tollitur ortus,
sexta parte sui certantis luce sorores
Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam
in lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces
perque dapes mensasque super petulantia corda
et sale mordaci dulcis quaerentia risus.
illis cura sui cultus frontisque decorae
semper erit: tortos in fluctum ponere crines
aut vinclis revocare comas et vertice denso
fingere et appositis caput emutare capillis
pumicibusque cavis horrentia membra polire
atque odisse virum teretisque optare lacertos.
femineae vestes, nec in usum tegmina plantis
sed speciem, fictique placent ad mollia gressus.
naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca
ambitio, et morbum virtutis nomine iactant.
semper amare parum est: cupient et amare videri.
Iam vero Geminis fraterna ferentibus astra
in caelum summoque natantibus aequore ponti
septima pars Leporem tollit. quo sidere natis
vix alas natura negat volucrisque meatus:
tantus erit per membra vigor referentia ventos.
ille prius victor stadio quam missus abibit;
ille cito motu rigidos eludere caestus,
nunc exire levis missas nunc mittere palmas,
ille pilam celeri fugientem reddere planta
et pedibus pensare manus et ludere fulcro
mobilibusque citos ictus glomerare lacertis,
ille potens turba perfundere membra pilarum
per totumque vagas corpus disponere palmas,
ut teneat tantos orbes sibique ipse reludat
et velut edoctos iubeat volitare per ipsum.
invigilat curis, somnos industria vincit,
otia per varios exercet dulcia lusus.
Nunc Cancro vicina canam, cui parte sinistra
consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti
te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum
reddentemque tuae per mortem munera matri,
cuius et ante necem paulatim vita sepulta est,
atque Atalantaeos conatum ferre labores,
et Calydonea bellantem rupe puellam
vincentemque viros et quam potuisse videre
virgine maius erat sternentem vulnere primo.

---

Manilius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius5.html.
