# Liber Quintus 1.278-323

Manilius, Liber Quintus, Lines 1.278-1.323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quintus/1.278

dives erat census saturatis gentibus <olim
argenti venis aurique latentibus> orbi) 278a
et, si forte labor vires tardaverit, artes
quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus,
subdere fracturo silici frumenta superque
ducere pendentis orbes et mergere farra
ac torrere focis hominumque alimenta parare
atque unum genus in multas variare figuras.
et, quia dispositis habitatur spica per artem
frugibus, ac structo similis componitur ordo,
seminibusque suis cellas atque horrea praebet,
sculpentem faciet sanctis laquearia templis
condentemque novum caelum per tecta Tonantis.
haec fuerat quondam divis concessa figura,
nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis
concertant, tectique auro iam vescimur auro.
Sed parte octava surgentem cerne Sagittam
Chelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis,
et calamum nervis, glaebas et mittere virgis,
pendentemque suo volucrem deprendere caelo,
cuspide vel triplici securum figere piscem.
quod potius dederim Teucro sidusve genusve,
teve, Philoctete, cui malim credere parti?
Hectoris ille faces arcu taedamque fugavit,
mittebat saevos ignes quae mille carinis.
hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat,
maior et armatis hostis subsederat exul.
quin etiam ille pater tali de sidere cretus
esse potest, qui serpentem super ora cubantem
infelix nati somnumque animamque bibentem
sustinuit misso petere ac prosternere telo.
ars erat esse patrem; vicit natura periclum
et pariter iuvenem somnoque ac morte levavit
tunc iterum natum et fato per somnia raptum.
At, cum secretis improvidus Haedus in antris
erranti similis fratrum vestigia quaerit
postque gregem longo producitur intervallo,
sollertis animos agitataque pectora in usus
effingit varios nec deficientia curis
nec contenta domo. populi sunt illa ministra
perque magistratus et publica iura feruntur.
non illo coram digitos quaesiverit hasta,
defueritque bonis sector, poenamque lucretur
noxius et patriam fraudarit debitor aeris.
cognitor est urbis. nec non lascivit amores
in varios ponitque forum suadente Lyaeo,
mobilis in saltus et scaenae mollior arte.

---

Manilius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius5.html.
