# Liber Quintus 1.734-752

Manilius, Liber Quintus, Lines 1.734-1.752. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-quintus/1.734

utque per ingentis populus discribitur urbes,
principiumque patres retinent et proximum equester
ordo locum, populumque equiti populoque subire
vulgus iners videas et iam sine nomine turbam,
sic etiam magno quaedam res publica mundo est
quam natura facit, quae caelo condidit urbem.
sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis
sidera, suntque gradus atque omnia iusta priorum:
maximus est populus summo qui culmine fertur;
cui si pro numero vires natura dedisset,
ipse suas aether flammas sufferre nequiret,
totus et accenso mundus flagraret Olympo.
Manilius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Manilius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius5.html.
