# Liber Secundus 1.134-177

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.134-1.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.134

quod Fortuna ratum faciat, quis dicere falsum
audeat et tantae suffragia vincere sortis?
Haec ego divino cupiam cum ad sidera flatu
ferre, nec in turba nec turbae carmina condam
sed solus, vacuo veluti vectatus in orbe
liber agam currus non occursantibus ullis
nec per iter socios commune regentibus actus,
sed caelo noscenda canam, mirantibus astris
et gaudente sui mundo per carmina vatis,
vel quibus illa sacros non invidere meatus
notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.
illa frequens, quae divitias, quae diligit aurum,
imperia et fasces mollemque per otia luxum
et blandis diversa sonis dulcemque per aures
affectum, ut modico noscenda ad fata labore.
hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.
Et primum astrorum varia est natura notanda
carminibus per utrumque genus. nam mascula sex sunt,
diversi totidem generis sub principe Tauro:
cernis ut aversos redeundo surgat in artus.
alternant genus et vicibus variantur in orbem.
Humanas etiam species in parte videbis,
nec mores distant: pecudum pars atque ferarum
ingenium facient. quaedam signanda sagaci
singula sunt animo, propria quae sorte feruntur:
nunc binis insiste; dabunt geminata potentis
per socium effectus. multum comes addit et aufert,
ambiguisque valent, quis sunt collegia, fatis
ad meritum noxamque. duos per sidera Pisces
et totidem Geminos nudatis aspice membris.
his coniuncta manent alterno bracchia nexu,
dissimile est illis iter in contraria versis.
par numerus, sed enim dispar natura notanda est.
atque haec ex paribus toto gaudentia censu
signa meant, nihil exterius mirantur in ipsis
amissumve dolent, quaedam quod, parte recisa
atque ex diverso commissis corpore membris,
ut Capricornus et intentum qui derigit arcum
iunctus equo: pars huic hominis, sed nulla priori.
[hoc quoque servandum est alta discrimen in arte,
distat enim gemini duo sint duplane figura]
quin etiam Erigone binis numeratur in astris,
nec facies ratio duplex; nam desinit aestas,
incipit autumnus media sub Virgine utrimque.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
