# Liber Secundus 1.268-310

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.268-1.310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.268

quattuor in partes scribuntur sidera terna;
hiberna aestivis, autumni verna repugnant.
Nec satis est proprias signorum noscere formas
et privas quas dant leges nascentibus astra;
consensu quoque fata movent et foedere gaudent
atque aliis alia succedunt sorte locoque.
circulus ut dextro signorum clauditur orbe,
in tris aequalis discurrit linea ductus
inque vicem extremis iungit se finibus ipsa,
et, quaecumque ferit, dicuntur signa trigona,
in tria partitus quod ter cadit angulus astra
quae divisa manent ternis distantia signis.
Laniger ex paribus spatiis duo signa, Leonis
atque Sagittari, diverso conspicit ortu;
Virginis et Tauri Capricorno consonat astrum;
cetera sunt simili ratione triangula signa
per totidem sortes, desunt quae, condita mundo:
[sed discrimen erit dextris laevisque: sinistra
quae subeunt, quae praecedunt dextra esse feruntur;
dexter erit Tauro Capricornus, Virgo sinistra]
hoc satis exemplo est. at, quae divisa quaternis
partibus aequali laterum sunt condita ductu
quorum designat normalis virgula sedes,
haec quadrata ferunt. Libram Capricornus et illum
conspicit ante Aries atque ipsum a partibus aequis
Cancer et hunc laeva subeuntis sidera Librae.
semper enim <in> dextris censentur signa priora.
sic licet in totidem partes diducere cuncta
ternaque bis senis quadrata effingere signis,
quorum proposito reddentur in ordine vires.
Sed siquis contentus erit numerasse quadrata,
divisum <ut> signis mundum putet esse quaternis,
aut tribus ac binis signis ornare trigonum,
ut socias vires et amicos exigat ortus
foederaque inveniat mundi cognata per astra,
falsus erit. nam, quina licet sint undique signa,
qui tamen e trinis, quae quinto quoque feruntur
astra loco, fuerint nati, sentire trigoni
non poterunt vires: licet illud nomine servent,
amisere loco dotes numerisque repugnant.
nam, cum sint partes orbis per signa trecentae
et ter vicenae, quas Phoebi circuit ardor,
tertia pars eius numeri latus efficit unum
in tris perducti partes per signa trigoni.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
