# Liber Secundus 1.402-445

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.402-1.445. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.402

quod si forte libet, quae sunt contraria, signa
per titulos celebrare suos sedesque, memento
solstitium brumae, Capricornum opponere Cancro,
Lanigerum Librae (par nox in utroque diesque est),
Piscibus Erigonen, iuvenique urnaeque Leonem;
Scorpios e summo cum fulget, Taurus in imo est,
et cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi.
[hos servant inter sese contraria cursus]
sed, quamquam adversis fulgent contraria signis,
natura tamen interdum sociata feruntur,
et genere amplexis concordia mutua surgit:
mascula se paribus vel sic, diversa suorum
respondent generi. Pisces et Virginis artus
adversi volitant, sed amant communia iura,
et vincit natura locum; sed vincitur ipsa
temporibus, Cancerque tibi, Capricorne, repugnat
femina femineo, quia brumae dissidet aestas.
hinc rigor et glacies nivibusque albentia rura,
hinc sitis et sudor nudusque in collibus orbis,
aestivosque dies aequat nox frigida brumae.
sic bellum natura gerit, discordat et annus,
ne mirere in ea pugnantia sidera parte.
at non Lanigeri signum Libraeque repugnant
in totum, quia ver autumno tempore differt
(fructibus hoc implet maturis, floribus illud)
sed ratione pari est, aequatis nocte diebus,
temporaque efficiunt simili concordia textu
permixtosque dies mediis hiemem inter et aestum
articulis uno servantia utrimque tenore
quo minus infesto decertent sidera bello.
talis erit ratio diversis addita signis.
His animadversis rebus quae proxima cura?
noscere tutelas adiectaque numina signis
et quae cuique deo rerum natura dicavit,
cum divina dedit magnis virtutibus ora,
condidit et varias sacro sub nomine vires,
pondus uti rebus persona imponere posset.
Lanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur,
formosos Phoebus Geminos; Cyllenie, Cancrum,
Iuppiter, et cum matre deum regis ipse Leonem;
spicifera est Virgo Cereris fabricataque Libra
Vulcani; pugnax Mavorti Scorpios haeret;
venantem Diana virum, sed partis equinae,
atque angusta fovet Capricorni sidera Vesta;

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
