# Liber Secundus 1.46-92

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.46-1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.46

quin etiam tenebris immersum Tartaron atra
in lucem de nocte vocant orbemque revolvunt
interius versum naturae foedere rupto.
omne genus rerum doctae cecinere sorores,
omnis ad accessus Heliconos semita trita est,
et iam confusi manant de fontibus amnes
nec capiunt haustum turbamque ad nota ruentem.
integra quaeramus rorantis prata per herbas
undamque occultis meditantem murmur in antris,
quam neque durato gustarint ore volucres,
ipse nec aetherio Phoebus libaverit igni.
nostra loquar, nulli vatum debebimus orsa,
nec furtum sed opus veniet, soloque volamus
in caelum curru, propria rate pellimus undas.
namque canam tacita naturae mente potentem
infusumque deum caelo terrisque fretoque
ingentem aequali moderantem foedere molem,
totumque alterno consensu vivere mundum
et rationis agi motu, cum spiritus unus
per cunctas habitet partes atque irriget orbem
omnia pervolitans corpusque animale figuret.
quod nisi cognatis membris contexta maneret
machina et imposito pareret tota magistro
ac tantum mundi regeret prudentia censum,
non esset statio terris, non ambitus astris,
erraretque vagus mundus standove rigeret,
nec sua dispositos servarent sidera cursus
noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret,
non imbres alerent terras, non aethera venti
nec pontus gravidas nubes nec flumina pontum
nec pelagus fontes, nec staret summa per omnis
par semper partes aequo digesta parente,
ut neque deficerent undae nec sideret orbis
nec caelum iusto maiusve minusve volaret.
motus alit, non mutat opus. sic omnia toto
dispensata manent mundo dominumque sequuntur.
hic igitur deus et ratio, quae cuncta gubernat,
ducit ab aetheriis terrena animalia signis,
quae, quamquam longo, cogit, summota recessu,
sentiri tamen, ut vitas ac fata ministrent
gentibus ac proprios per singula corpora mores.
nec nimis est quaerenda fides: sic temperat arva
caelum, sic varias fruges redditque rapitque,
sic pontum movet ac terris immittit et aufert,
atque haec seditio pelagus nunc sidere lunae
mota tenet, nunc diverso stimulata recessu,
nunc anni spatio Phoebum comitata volantem;

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
