# Liber Secundus 1.572-580

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.572-1.580. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.572

sed plerumque manent inimica tertia quaeque
lege, in transversum vultu defixa maligno,
quodque, manent quaecumque loco contraria signa
adversosque gerunt inter se septima visus,
tertia quaeque illis utriusque trigona feruntur;
ne sit mirandum si foedus non datur astris
quae sunt adversis signis cognata trigona.
quin etiam brevior ratio est per signa sequenda;
nam, quaecumque nitent humana condita forma
astra, manent illis inimica et victa ferarum.
sed tamen in proprias secedunt singula mentes
et privata gerunt secretis hostibus arma.
Lanigero genitis bellum est cum Virgine natis
et Libra Geminisque et eis quos protulit Urna.
in partus Tauri sub Cancro nata feruntur
pectora et in Chelis et quae dant Scorpios acer
et Pisces. at, quos Geminorum sidera formant,
his cum Lanigero bellum est eiusque trigono.
in Cancro genitos Capricorni semina laedunt
et Librae partus et quos dat Virginis astrum
quique sub aversi numerantur sidere Tauri.
Lanigeri communis erit rabidique Leonis
hostis, et a totidem bellum subscribitur astris.
Erigone Cancrumque timet geminique sub arcu
Centauri et Pisces et te, Capricorne, rigentem.
maxima turba petit Libram, Capricornus et illi
adversus Cancer, Iuvenis quod utrimque quadratum est,
quaeque in Lanigeri numerantur signa trigonum.
Scorpios in totidem fecundus creditur hostes;
aequoreum iuvenem, Geminos, Taurum atque Leonem,
Erigonen Libramque fugit metuendus et ipse,
quique Sagittari veniunt de sidere partus.
hos Geminis nati Libraque et Virgine et Urna
depressisse volent. naturae lege iubente
haec eadem, Capricorne, tuis inimica feruntur.
at quos aeternis perfundit Aquarius undis,
in pugnam Nemeaeus agit totumque trigonum,
turba sub unius fugiens virtute ferarum.
Piscibus exortos vicinus Aquarius urget
et gemini fratres et quos dat Virginis astrum
quique Sagittari descendunt sidera nati.
Per tot signorum species contraria surgent
corpora totque modis totiens inimica creantur.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
