# Liber Secundus 1.581-623

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.581-1.623. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.581

idcirco nihil ex semet natura creavit
foedere amicitiae maius nec rarius umquam;
perque tot aetates hominum, tot tempora et annos,
tot bella et varios etiam sub pace labores,
cum Fortuna fidem quaerat, vix invenit usquam.
unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes
ipse mori; lis una fuit per saecula mortis,
alter quod raperet fatum, non cederet alter.
[et duo, qui potuere sequi: vix noxia poenis,
optavitque reum sponsor non posse reverti,
sponsoremque reus timuit, ne solveret ipsum]
at quanta est scelerum moles per saecula cuncta,
quamque onus invidiae non excusabile terris!
venales ad fata patres matrumque sepulcra
<non posuere modum sceleri, sed fraude nefanda 594a
ipse deus Caesar cecidit, qua territus orbi> 594b
imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit.
quid loquar eversas urbes et prodita templa
et varias pacis clades et mixta venena
insidiasque fori, caedes in moenibus ipsis
et sub amicitiae grassantem nomine turbam?
in populo scelus est et abundant cuncta furoris.
et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas
saevit nequities; poenas iam noxia vincit.
scilicet, in multis quoniam discordia signis
corpora nascuntur, pax est sublata per orbem,
et fidei rarum foedus paucisque tributum,
utque sibi caelum sic tellus dissidet ipsa
atque hominum gentes inimica sorte feruntur.
Si tamen et cognata cupis dinoscere signa,
quae iungant animos et amica sorte ferantur,
Lanigeri partus cum toto iunge trigono.
simplicior tamen est Aries, meliusque Leone
prosequitur genitos et te, Centaure, creatos
quam colitur. namque est natura mitius astrum
expositumque suae noxae, nec fraudibus ullis,
nec minus ingenio molli quam corpore constans:
illis est feritas signis praedaeque cupido,
venalisque animus non umquam excedere cogit
commoditate fidem, nec longa est gratia facti;
plus tamen in duplici numerandum est roboris esse,
cui commixtus homo est, quam te, Nemeaee, sub uno.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
