# Liber Secundus 1.795-840

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.795-1.840. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.795

tertius excelsi signat fastigia caeli,
quo defessus equis Phoebus subsistit anhelis
reclinatque diem mediasque examinat umbras;
ima tenet quartus fundato nobilis orbe,
in quo principium est reditus finisque cadendi
sideribus, pariterque occasus cernit et ortus.
haec loca praecipuas vires summosque per artem
fatorum effectus referunt, quod totus in illis
nititur aeternis veluti compagibus orbis;
quae nisi perpetuis alterna sorte volantem
cursibus excipiant nectantque in vincula, bina
per latera atque imum templi summumque cacumen,
dissociata fluat resoluto machina mundo.
Sed diversa tamen vis est in cardine quoque,
et pro sorte loci variant atque ordine distant.
primus erit, summi qui regnat culmine caeli
et medium tenui partitur limite mundum;
quem capit excelsa sublimem Gloria sede
(scilicet haec tutela decet fastigia summa),
quidquid ut emineat sibi vindicet et decus omne
asserat et varios tribuendo regnet honores.
hinc favor et species atque omnis gratia vulgi,
reddere iura foro, componere legibus orbem
foederibusque suis externas iungere gentes
et pro sorte sua cuiusque extollere nomen.
proximus, est ima quamquam statione locatus,
sustinet aeternis nixum radicibus orbem,
effectu minor in specie sed maior in usu.
fundamenta tenet rerum censusque gubernat,
quam rata sint fossis, scrutatur, vota metallis
atque ex occulto quantum contingere possit.
tertius, aequali terris in parte nitentem
qui tenet exortum, qua primum sidera surgunt,
unde dies redit et tempus describit in horas,
hinc inter Graias horoscopos editur urbes,
nec capit externum, proprio quia nomine gaudet.
hunc penes arbitrium vitae est, hic regula morum,
fortunamque dabit rebus, ducetque per artes,
qualiaque excipiant nascentis tempora prima,
quos capiant cultus, quali sint sede creati,
utcumque admixtis subscribent viribus astra.
ultimus, emenso qui condit sidera mundo
occasumque tenens summersum despicit orbem,
pertinet ad rerum summas finemque laborum,
coniugia atque epulas extremaque tempora vitae
otiaque et coetus hominum cultusque deorum.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
