# Liber Secundus 1.929-970

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.929-1.970. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.929

at, qua subsidit converso cardine mundus
fundamenta tenens, aversum et suspicit orbem
ac media sub nocte iacet, Saturnus in illa
parte suas agitat vires, deiectus et ipse
imperio quondam mundi solioque deorum,
et pater in patrios exercet numina casus
fortunamque senum. 935a
titulus, quem Graecia fecit, 937b
Daemonium signat dignas pro nomine vires.
nunc age surgentem primo de cardine mundum
respice, qua solitos nascentia signa recursus
incipiunt, viridis gelidis et Phoebus ab undis
enatat et fulvo paulatim accenditur igni
asperum iter temptans, 937a
Aries qua ducit Olympum. 945b
haec tua templa ferunt, Maia Cyllenie nate,
pro facie signata nota, quod nomen et ipsi
auctores tibi dant. 945a
una est tutela duorum: 935b
[nascentum atque patrum. quae tali condita parte est]
in qua fortunam natorum condidit omnem
natura, ex illa suspendit vota parentum.
unus in occasu locus est super. ille ruentem
praecipitat mundum terris et sidera mergit,
tergaque prospectat Phoebi, qui viderat ora;
ne mirere, nigri si Ditis ianua fertur
et finem vitae retinet<que repagula mortis.>
hic etiam ipse dies moritur, tellusque per orbem
surripit et noctis captum sub carcere claudit.
nec non et fidei tutelam vindicat ipsi
pectoris et pondus. tanta est in sede potestas
quae vocat et condit Phoebum recipitque refertque,
consummatque diem. tali sub sorte notandae
templorum tibi sunt vires: quae pervolat omnis
astrorum series ducitque et commodat illis
ipsa suas leges, stellaeque ex ordine certo,
ut natura sinit, lustrant, variasque locorum
efficiunt vires, utcumque aliena capessunt
regna et in externis subsidunt hospita castris.
haec mihi sub certa stellarum parte canentur;
nunc satis est caeli partes titulosque notasse
effectusque loci per se cuiusque deosque.
[cui parti nomen posuit, qui condidit artem,
octotropos; per quod stellae diversa volantes
quos reddant motus, proprio venit ordine rerum].

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
