# Liber Secundus 1.93-133

Manilius, Liber Secundus, Lines 1.93-1.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-secundus/1.93

sic summersa fretis, concharum et carcere clausa,
ad lunae motum variant animalia corpus
et tua damna, tuas imitantur, Delia, vires;
tu quoque fraternis sic reddis curribus ora
atque iterum ex isdem repetis, quantumque reliquit
aut dedit ille, refers et sidus sidere constas;
denique sic pecudes et muta animalia terris,
cum maneant ignara sui legisque per aevum,
natura tamen ad mundum revocante parentem
attollunt animos caelumque et sidera servant
corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant
venturasque vident hiemes, reditura serena.
quis dubitet post haec hominem coniungere caelo,
<cui, cupiens terras ad sidera surgere, munus> 105a
eximium natura dedit linguamque capaxque
ingenium volucremque animum, quem denique in unum
descendit deus atque habitat seque ipse requirit?
mitte alias artes, quarum est permissa facultas
invidiosa adeo, nec nostri munera census:
[mitto quod aequali nihil est sub lege tributum,
quo patet auctoris summam, non corporis, esse;
mitto quod certum est et inevitabile fatum
materiaeque datum est cogi sed cogere mundo]
quis caelum posset nisi caeli munere nosse,
et reperire deum, nisi qui pars ipse deorum est?
quisve hanc convexi molem sine fine patentis
signorumque choros ac mundi flammea tecta,
aeternum et stellis adversus sidera bellum
[ac terras caeloque fretum subiectaque utrisque]
cernere et angusto sub pectore claudere posset,
ni sanctos animis oculos natura dedisset
cognatamque sibi mentem vertisset ad ipsam
et tantum dictasset opus, caeloque veniret
quod vocat in caelum sacra ad commercia rerum?
quis neget esse nefas invitum prendere mundum
et velut in semet captum deducere in orbem?
sed, ne circuitu longo manifesta probentur,
ipsa fides operi faciet pondusque fidemque;
nam neque decipitur ratio nec decipit umquam.
rite sequenda via est ac veris credita causis,
eventusque datur qualis praedicitur ante.

---

Manilius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius2.html.
