# Liber Tertius 1.183-228

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.183-1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.183

at, si subiectis senis fulgebit in astris
inferior dextra laevaque tenentibus orbem
cardinibus, noctis fuerit per tempora natus.
haec tibi cum fuerint certo discrimine nota,
tunc, si forte dies nascentem exceperit alma,
a sole ad lunam numerabis in ordine partes
signorum, ortivo totidem de cardine duces,
quem bene partitis memorant horoscopon astris.
in quodcumque igitur numerus pervenerit astrum
hoc da Fortunae. iunges tum cetera signis
athla suis, certo subeuntibus ordine cunctis.
at, cum obducta nigris nox orbem texerit alis,
siquis erit qui tum materna excesserit alvo,
verte vias, sicut naturae vertitur ordo.
consule tum Phoeben imitantem lumina fratris
semper et in proprio regnantem tempore noctis;
quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit
tot numerare iubet fulgens horoscopos a se.
hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis,
ordine naturae sicut sunt cuncta locata.
Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam,
qua ratione queas, natalis tempore, nati
exprimere immerso surgentem horoscopon orbe.
quod nisi subtili visum ratione tenetur,
fundamenta ruunt artis nec consonat ordo;
cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant,
mentitur faciem mundus nec constat origo
flexaque momento variantur sidera templi.
sed, quanta effectu, res est tam plena laboris
cursibus aeternis mundum per signa volantem,
ut totum lustret curvatis arcubus orbem,
exprimere et vultus eius componere certos
ac tantae molis minimum deprendere punctum:
quae pars exortum vel quae fastigia mundi
<obtineat summi demersosve aequoris undis> 216a
auferat occasus aut imo sederit orbe.
Nec me vulgatae rationis praeterit ordo,
quae binas tribuit signis surgentibus horas
et paribus spatiis aequalia digerit astra,
ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,
discedat numerus summamque accommodet astris,
donec perveniat nascentis tempus ad ipsum,
atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri.
sed iacet obliquo signorum circulus orbe,
atque alia inflexis oriuntur sidera membris,
ast illis magis est rectus surgentibus ordo,
ut propius nodis aliquod vel longius astrum est.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
