# Liber Tertius 1.311-355

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.311-1.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.311

nec manifesta patet falsi fallacia mundi,
sed similis simili toto nox redditur aevo;
omnibus autumnus signis, ver omnibus unum,
una quod aequali lustratur linea Phoebo.
nec refert illic quo sol decurrat in astro,
litoreumne coquat Cancrum contrane feratur,
[sideribus mediis an quae sint quattuor inter]
quod, quamquam per tris signorum circulus arcus
obliquus iaceat, recto tamen ordine zonae
consurgunt supra caput in terrasque feruntur
et paribus spatiis per singula lustra resurgunt,
ac bene diviso mundus latet orbe patetque.
at, simul ex illa terrarum parte recedas,
quidquid ad extremos temet provexerit axes
per convexa gradus gressum fastigia terrae,
quam tereti natura solo decircinat orbem
in tumidum et mediam mundo suspendit ab omni,++
ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundum
degrediere simul, fugiet pars altera terrae,
altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem,
tantum inclinabit caeli positura volantis,
et modo quae fuerant surgentia limite recto
sidera curvato ducentur in aethera tractu,
atque erit obliquo signorum balteus orbe
qui transversus erat, statio quando illius una est,
nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moveri
tempora iam ratio cogit variosque referre
sub tali regione dies, cum sidera flexo
ordine conficiant cursus obliqua malignos,
longius atque aliis aliud propiusve recumbat.
pro spatio mora magna datur: quae proxima nobis
consurgunt, longos caeli visuntur in orbes;
ultima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.
et, quanto ad gelidas propius quis venerit Arctos,
tam magis effugiunt oculos brumalia signa,
vixque ortis occasus erit. si longius inde
procedat, totis condentur singula membris
tricenasque trahent conexo tempore noctes
et totidem luces adiment. sic parva dierum
efficitur mora et attritis consumitur horis
paulatimque perit, spatio fugientibus astris.
pluraque, per partes surrepto tempore, signa
quaerentur medio terrae celata tumore
abducentque simul Phoebum texentque tenebras,
mensibus ereptis donec sit debilis annus.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
