Latin
Lines 1.356-1.397
Manilius, Liber Tertius 1.356-397
Not analysed yet
si vero natura sinat sub vertice caeli,
quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis,
aeternas super ire nives orbemque rigentem
prona Lycaoniae spectantem membra puellae,
stantis erit caeli species, laterumque meatu
turbinis in morem recta vertigine curret.
inde tibi obliquo sex tantum signa patebunt
circuitu, nullos umquam fugientia visus
sed teretem acclini mundum comitantia spira.
hic erit una dies per senos undique menses
dimidiumque trahens contextis lucibus annum,
numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus,
dum bis terna suis perlustrat cursibus astra,
sed circum volitans recto versabitur orbe.
at, simul e medio praeceps descenderit orbe
inferiora petens deiecto sidera curru
et dabit in pronum laxas effusus habenas,
per totidem menses iunget nox una tenebras
vertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe,
dimidium e toto mundi videt orbe rotundi,
pars latet inferior; neque enim circumvenit illum
recta acies, mediaque tenus distenditur alvo.
effugit ergo oculos summo spectantis ab orbe
dum sex summersis vectatur Phoebus in astris,
abducitque simul luces tenebrasque relinquit
sideribus, donec totidem, quot mensibus actis
cesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos.
hic locus in binas annum noctesque diesque
per duo partitae dirimit divortia terrae.
Et, quoniam quanto varientur tempora motu
et quibus e causis dictum est, nunc accipe, signa
quot surgant in quoque loco cedantque per horas,
partibus ut prendi possint orientia certis,
ne falsus dubia ratione horoscopos erret.
atque hoc in totum certa sub lege sequendum est,
singula quod nequeunt, per tot distantia motus,
temporibus numerisque suis exacta referri.
a me sumat iter positum, sibi quisque sequatur
perque suos tendat gressus, mihi debeat artem.
quacumque hoc parti terrarum quisque requiret,
deducat proprias noctemque diemque per horas
maxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris;