# Liber Tertius 1.398-438

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.398-1.438. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.398

et sextam summae, fuerit quae forte, diurnae
vicino tribuat post Cancri templa Leoni;
at quae nocturnis fuerit mensura tenebris
in totidem partes simili ratione secanda est,
ut, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortus
temporis averso nascenti sidere Tauro.
has inter quasque accipiet Nemeeius horas
quod discrimen erit, per tris id divide partes,
tertia ut accedat Geminis, qua tempora Tauri
vincant, atque eadem Cancro similisque Leoni,
sed certa sub lege, prioris semper ut astri
incolumem servent summam crescantque novando.
sic erit ad summam ratio perducta priorem
quam modo divisis Nemeaeus duxerit horis.
inde pari Virgo procedat temporis auctu.
his usque ad Chelas horarum partibus aucta
per totidem e Libra decrescent sidera partes.
et, quantis in utrumque moris tollentur ad ortus,
diversam in sortem tantis mergentur ad umbras.
haec erit horarum ratio ducenda per orbem
<signorum: nunc in noscenda pone laborem> 417a
illa, quot stadiis oriantur quaeque cadantque.
quae <quater et> cum ter centum vicenaque constent,
detrahitur summae tota pars, quota demitur usque
omnibus ex horis aestivae nomine noctis,
solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo.
quodque his exsuperat demptis id ducito in aequas
sex partes, sextamque ardenti trade Leoni.
rursus qui steterit numerus sub nomine noctis
eius erit signo Tauri pars illa dicanda.
quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa,
distinguitque duas medio discrimine summas,
tertia pars eius, numero super addita Tauri,
tradetur Geminis. simili tum cetera lucro
procedent numeros semper tutata priores
augebuntque novo vicinas munere summas,
donec perveniant ad iustae sidera Librae:
ex illa totidem per partes sic breviantur
Lanigeri ad fines; conversaque omnia lege
accipiunt perduntque paris cedentia sortes.
haec via monstrabit stadiorum ponere summas
et numerare suos ortus per sidera cuncta.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
