# Liber Tertius 1.47-92

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.47-1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.47

principium rerum et custos natura latentum
(cum tantas strueret moles per moenia mundi
et circum fusis orbem concluderet astris
undique pendentem in medium, diversaque membra
ordinibus certis sociaret corpus in unum,
aeraque et terras flammamque undamque natantem
mutua in alternum praebere alimenta iuberet,
ut tot pugnantis regeret concordia causas
staretque alterno religatus foedere mundus),
exceptum a summa nequid ratione maneret
et quod erat mundi mundo regeretur ab ipso,
fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris,
quae summas operum partes, quae lucis honorem,
quae famam assererent, quae numquam fessa volarent.
quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partem
disposita, obtineant, Phoebum lunamque vagasque
evincunt stellas nec non vincuntur et ipsa,
his regimen natura dedit, propriasque sacravit
unicuique vices sanxitque per omnia summam,
undique uti fati ratio traheretur in unum.
nam, quodcumque genus rerum, quotcumque labores
quaeque opera atque artes, quicumque per omnia casus
humana in vita poterant contingere, sorte
complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat,
disposuit, certasque vices, sua munera cuique
attribuit, totumque hominis per sidera censum
ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem
confinis parti vicinis staret in astris.
horum operum sortes ad singula signa locavit,
non ut in aeterna caeli statione manerent
et cunctos hominum pariter traherentur in ortus
ex isdem repetita locis, sed tempore sedes
nascentum acciperent proprias signisque migrarent
atque alias <alii> sors quaeque accederet astro,
ut caperet genitura novam per sidera formam
nec tamen incerto confunderet omnia motu.
sed, cum pars operum quae prima condita sorte est
accepit propriam nascentis tempore sedem,
cetera succedunt signisque sequentibus haerent.
ordo ducem sequitur donec venit orbis in orbem.
has autem facies rerum per signa locatas,
in quibus omnis erit fortunae condita summa,
ut cursu stellae septem laeduntve iuvantve
cardinibusve movet divina potentia mundum,
sic felix aut triste venit per singula fatum,
talis et illius sors est speranda negoti.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
