# Liber Tertius 1.525-564

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.525-1.564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.525

idcirco tanta est rerum discordia in aevo
et subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur
vota nec inconstans servat fortuna tenorem;
usque adeo permixta fluit nec permanet usquam,
amisitque fidem variando cuncta per omnis.
non annis anni nec menses mensibus usquam
conveniunt, seque ipsa dies alia usque requirit
horaque non ulli similis producitur horae,
tempora quod distant, propriis parentia signis,
per numeros omnis aevi divisa volantis,
talisque efficiunt vitas casusque animantum,
qualia sunt, quorum vicibus tum vertimur, astra.
Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab orae
sidere, quem memorant horoscopon inventores,
parte quod ex illa describitur hora diebus,
omne genus rationis agi per tempora et astra
et capite ex uno menses annosque diesque
incipere atque horas tradique sequentibus astris;
et, quamquam socia nascantur origine cuncta,
diversas tamen esse vices, quod tardius illa,
haec citius peragant orbem. semel omnia ad astra
hora die, bis mense dies venit, unus in anno
mensis et exactis bis sex iam solibus annus.
difficile est in idem tempus concurrere cuncta,
unius ut signi pariter sit mensis et annus
<atque dies atque hora simul: sibi discrepat ordo. 549a
saepe fit ut, mitis tulerint qui sideris annum,> 549b
asperioris agant mensem; si mensis in astrum
laetius inciderit, signum sit triste diei;
si fortuna diem foveat, sit durior hora.
idcirco nihil in totum sibi credere fas est,
non annos signis, menses vertentibus annis,
mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas,
quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,
et modo dest aliis, modo adest, vicibusque recedit
aut redit atque alio mutatur tempore tempus
interpellatum variata sorte dierum.
Et, quoniam docui, per singula tempora, vitae
quod quandoque genus veniat, cuiusque sit astri
quisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,
altera nunc ratio, quae summam continet aevi,
reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
