Latin
Lines 1.608-1.653
Manilius, Liber Tertius 1.608-653
Not analysed yet
quemque locum superat nascens horoscopos, ille
dena quater revocat vertentis tempora solis
accumulatque duos cursus iuvenemque relinquit.
at qui praecedit surgentis cardinis oram
vicenos ternosque dabit nascentibus annos
vix degustatam rapiens sub flore iuventam.
quod super occasus templum est ter dena remittit
annorum spatia et decimam tribus applicat auctis.
inferius puerum interimet, bis sexque peracti
immatura trahent natales corpora morti.
Sed tamen in primis memori sunt mente notanda
partibus adversis quae surgunt condita signa
divisumque tenent aequo discrimine caelum;
quae tropica appellant, quod in illis quattuor anni
tempora vertuntur signis nodosque resolvunt
totumque emutant converso cardine mundum
inducuntque novas operum rerumque figuras.
Cancer ad aestivae fulget fastigia zonae
extenditque diem summum parvoque recessu
destruit et, quanto fraudavit tempore luces,
in tantum noctes auget: stat summa per omnis.
tum Cererem fragili properant destringere culmo,
Campus et in varias destringit membra palaestras,
et tepidas pelagus iactatum languet in undas.
tunc et bella fero tractantur Marte cruenta
nec Scythiam defendit hiems; Germania sicca
iam tellure fugit Nilusque tumescit in arva.
hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebus
solstitium facit et summo versatur Olympo.
Parte ex adversa brumam Capricornus inertem
per minimas cogit luces et maxima noctis
tempora, producitque diem tenebrasque resolvit,
inque vicem nunc damna regit, nunc tempora supplet.
tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra,
nec tolerant medias hiemes sudantia saxa,
statque uno natura loco paulumque quiescit.
Proxima in effectum et similis referentia motus
esse ferunt luces aequantia signa tenebris.
namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancri
inter principium reditus finemque coercet
tempora diviso iungens concordia mundo,
convertitque vices victumque a sidere Librae
exsuperare diem iubet et succumbere noctes,
aestivi donec veniant ad sidera Cancri.
tum primum miti pelagus consternitur unda
et varios audet flores emittere tellus;